- PANCHAEA
- PANCHAEAInsul. Arabiae Felicis in Oceano, ubi Fanum Iovis Triphylii, Diodoro. Item, Arabiae Troglodticae pars, quae ostio sinus Arabici adiacet. Regio tota fere fructifera est, vini maxime et thuris abundans, quod praeter Arabiam nullis est terris. Regio thurifera, spectat ortum Solis aestivi, undique rupibus invia, et a dextris maris scopulis inaccessa. Silvarum longitudo est 30. milliar. German. Latitudo dimidium eius. Vide Voss. ad Melam. l. 3. c. 9. Virg. Georg. l. 2. v. 139.Totaque thuriferis Panchaia pinguis arenis.Idem Georg. l. 4. v. 379.———— Panchaeis adolescunt ignibus arae.Ovid. Met. l. 10. v. 308.Cinnamaque costumque suam, sudataque lignoTura ferat, floresque alios Panchaia tellus.Claudian. l. 2. Rapt. Proserp. v. 81.Quicquid thuriferis spirat Panchaia silvis.De hoc ture capiendi Lucretius, Claudianus, Tibullus, Arnobius sub nominc odorum, ramorum, mercium, resinae. Ait primus l. 2. v. 417.Araque Panchaeos exhalat propter odores.Alter de 3. Consul. Honor. v. ult.Indus ebur, ramos Panchaia, vellera Seres.Tertius l. 3. El. 2. v. 23.Illic, quas mittit dives Panchaia merces.Quartus l. 7. Panchaicas ardere resinulas. Hîc mons Sina, qui et Oreb, in quo Moses legem accepit; Hîc Phoenix avis, Plin. l. 10. c. 2. et Sardonyx gemma. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.